Butýrum ei mel cómedet, ut sciat reprobáre malum et elígere bonum.
Luc 1:26-38
Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce, concípies in útero et páries fílium, et vocábis nomen eius Iesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David, patris eius: et regnábit in domo Iacob in ætérnum, et regni eius non erit finis.
Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.