Categorie
LA RICERCA DELLA VERA FEDE - THE SEARCH OF TRUE FAITH

Evangelium, Luc 1:26-33: “Ave, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus”

Visualizza immagine di origine

“Ave, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus”

Luc 1:26-33
In illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne eius: et cogitábat, qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen eius Iesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris eius: et regnábit in domo Iacob in ætérnum, et regni eius non erit finis.