Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis.
L’IPOCRISIA E QUELLA DI CHI SI PREOCCUPA DELL’OPINIONE ALTRUI
Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur.
La verita (nel bene o nel male) prima o dopo verra’ alla luce!
Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui, postquam cecíderit, habet potestátem míttere in gehénnam
ANCHE NOI RISPLENDEREMO UN GIORNO SE AVREMO SCELTO IL BENE (NESSUN NOSTRO CAPELLO ANDRA’ PERSO!)
Evangelium Luc 12:1-8 In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicántur: et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui, postquam cecíderit, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.