Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Hebr 7:23-27
Fratres: Plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohiberéntur permanére: Iesus autem, eo quod maneat in ætérnum, sempitérnum habet sacerdótium. Unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum: semper vivens ad interpellándum pro nobis. Talis enim decébat, ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus, et excélsior cœlis factus: qui non habet necessitátem cotídie, quemádmodum sacerdótes, prius pro suis delíctis hóstias offérre, déinde pro pópuli: hoc enim fecit semel, seípsum offeréndo, Iesus Christus, Dóminus noster.