

Evangelium Luc 7:36-50
In illo témpore: Rogábat Iesum quidam de pharisæis, ut manducáret cum illo. Et ingréssus domum pharisæi, discúbuit. Et ecce múlier, quæ erat in civitáte peccátrix, ut cognóvit, quod accubuísset in domo pharisæi, áttulit alabástrum unguénti: et stans retro secus pedes eius, lácrimis cœpit rigáre pedes eius, et capillis cápitis sui tergébat, et osculabátur pedes eius, et unguénto ungébat. Videns autem pharisæus, qui vocáverat eum, ait intra se, dicens: Hic si esset Propheta, sciret útique, quæ et qualis est múlier, quæ tangit eum: quia peccátrix est. Et respóndens Iesus, dixit ad illum: Simon, hábeo tibi áliquid dícere. At ille ait: Magíster, dic. Duo debitóres erant cuidam fœneratóri: unus debébat denários Quingéntos, et alius quinquagínta. Non habéntibus illis, unde rédderent, donávit utrísque. Quis ergo eum plus díligit? Respóndens Simon, dixit: Æstimo, quia is, cui plus donávit. At ille dixit ei: Recte iudicásti. Et convérsus ad mulíerem, dixit Simóni: Vides hanc mulíerem? Intrávi in domum tuam, aquam pédibus meis non dedísti: hæc autem lácrimis rigávit pedes meos et capíllis suis tersit. Osculum mihi non dedísti: hæc autem, ex quo intrávit, non cessávit osculári pedes meos. Oleo caput meum non unxísti: hæc autem unguénto unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remittúntur ei peccáta multa, quóniam diléxit multum. Cui autem minus dimíttitur, minus díligit. Dixit autem ad illam: Remittúntur tibi peccáta. Et cœpérunt, qui simul accumbébant, dícere intra se: Quis est hic, qui étiam peccáta dimíttit? Dixit autem ad mulíerem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.
Oggi celebriamo santa Maria Maddalena discepola di Gesu’. Il suo nome e’ “penitente”. Noi tutti dobbiamo pentirci, quindi dobbiano compiere un cammino di pentimento.
Al pranzo cui partecipa Gesu’ appare appunto Maddalena, che accoglie Gesu’ bagnandogli i piedi con le lacrime di pentimento e ungendoli con olio prezioso (e’ il balsamo del nostro amore verso Dio che lenisce le ferite che gli abbiamo causato).
Impariamo da Maria Maddalena la via del pentimento verso Gesu’. Cerchiamo di vivere una vita sobria invcamminata lungo la via del pentimento e dell’espiazione.
Sia lodato Gesu’ Cristo!
Today we celebrate Saint Mary Magdalene disciple of Jesus. Her name is “penitent”.
We all have to repent, then we have to take a path of repentance.
At the lunch in which Jesus is taking part, Magdalene appears, who welcomes Jesus wetting his feet with tears of repentance and anointing them with precious oil (it is the balm of our love for God that soothes the wounds we have caused him).
We learn from Mary Magdalene the way of repentance towards Jesus. Let us try to live a sober life walking along the path of repentance and atonement.
Praised be Jesus Christ!
__________________________________
Léctio libri Sapiéntiæ.
Cant 3:2-5; 8:6-7
Surgam, et circuíbo civitátem: per vicos et pláteas quæram, quem díligit ánima mea: quæsívi illum, et non invéni. Invenérunt me vígiles, qui custódiunt civitátem. Num quem díligit ánima mea, vidístis? Páululum cum pertransíssem eos, invéni, quem díligit ánima mea: ténui eum, nec dimíttam, donec introdúcam illum in domum matris meæ et in cubículum genetrícis meæ. Adiúro vos, fíliæ Ierúsalem, per cápreas cervósque campórum, ne suscitétis neque evigiláre faciátis diléctam, donec ipsa velit. Pone me ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super bráchium tuum: quia fortis est ut mors diléctio, dura sicut inférnus æmulátio: lámpades eius lámpades ignis atque flammárum. Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam: si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despíciet eam.
Evangelium Matt 5:13-19
In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, iota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solvent unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.
Gesu’ ci dice che non e’ venuto per abolire, ma per completare. Occorre guardarsi quindi da certi insegnamenti “semplificati” del giorno d’oggi.
Questo vale anche per la storia della chiesa. Le cose in segnate in passato sono ancora valide. Un esempio memorabile e’ San Lorenzo da Brindisi, cappuccino, predicatore e teologo, dottore della Chiesa. Famoso per la sua spiritualita’ , la sua cultura teologica, e per il suo impegno di diffusione della fede contro le eresie protestanti.
Il nostro impegno possa seguire e segua il suo esempio!
Sia lodato Gesu Cristo!
Jesus tells us that he did not come to abolish, but to complete. It is therefore necessary to beware of certain “simplified” teachings of today.
This also applies to the history of the church. Things of the past are still valid. A memorable example is San Lorenzo of Brindisi, a Capuchin, preacher and theologian, doctor of the Church. Famous for his spirituality, his theological culture, and for his commitment to spreading the faith against Protestant heresies.
Our commitment may follow his example!
Praised be Jesus Christ!
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timothéum
2 Tim 4:1-8
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Iesu Christo, qui iudicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum eius: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magistros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum ímple. Sóbrius esto. Ego enim iam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna iustítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, iustus iudex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum eius.
___________________
(*) https://ilbenevincera.wordpress.com/tag/padre-giulio-maria-scozzaro/